A black chrome sculpture of tangled, liquid-metal forms rising from a pale lavender disc, with dry ink brush marks across scanned paper.

Oratio ad Sanctum Sebastianum

Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum in tua fide et dilectione tam ardenter solidasti: ut nullis carnalibus blandimentis: nullis tyrannorum minis nullis que carnificum gladiis sive sagittis a tua cultura potuit revocari: Da nobis miseris peccatoribus: dignis eius meritis et intercessionibus: in tribulatione auxilium: in persecutione solatium: et in omni tempore contra pestem epidimiae remedium: quatenus possimus contra omnes diabolicas insidias viriliter dimicare: mundum et ea quae in mundo sunt despicere: et nulla eius adversa formidare: ut ea quae te inspirante desideramus valeamus feliciter obtinere. Per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

Ad Sanctam Annam et Sanctam Caterinam

Deus qui beatae Annae tantam gratiam donare dignatus es: ut beatissimam matrem tuam in suo gloriosissimo utero portare meruit: Da nobis per intercessionem matris et filiae tuae propitiationis abundantiam: ut quarum commemorationem pio amore amplectimur: earum precibus ad caelestem patriam pervenire valeamus. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

Deus qui dedisti legem Moisi in summitate montis Sinay, et in eodem loco corpus beatae Caterinae virginis et martyris tuae per sanctos angelos tuos mirabiliter collocasti: tribue quaesumus ut eius meritis et intercessione ad montem qui Christus est valeamus pervenire. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen. Propterea benedixit te Deus in aeternum.

O God, who vouchsafed to grant to blessed Anne such grace that she deserved to bear thy most blessed mother in her most glorious womb, grant to us through the intercession of thy mother and sister the abundance of thy graciousness, so that we may embrace their commemoration with holy love, and by their prayers be able to reach heaven, our native land. Our Lord Jesus Christ thy Son, who liveth and reigneth with thee in the unity of the Holy Ghost, O God, world without end.

Et per fontes sanguinis sui

Et per fontes sanguinis sui: et per omnem passionem eius, et dolorem cordis tui, et per fontes lacrymarum tuarum, ut cum omnibus sanctis et electis Dei venias, et festines in auxilium, et consilium meum, in omnibus orationibus, et petitionibus meis, in omnibus angustiis, et necessitatibus meis.

Detail: black liquid chrome meeting the edge of the lavender disc.